monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 173

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 173
Videlicet castissima sponsa quae nulla corruptione laedi potest, ut mulier illa corrumpitur quae virginitatis florem et innocentiam suam perdit quam in initio desponsationis suae habet, cum adhuc cum sponso suo incorrupta manet. Unde et isti desponsatores cum hac uxore iustitiae tam fideliter conversentur, ut et iis qui adiutorio eorum in spiritu et aqua regenerati sunt, bona exempla virtutum praebeant, ut et etiam officio suo quod ad munimen ecclesiasticae mansionis pertinet, fideli sollicitudine insudent, quemadmodum saecularis homo filiis suis et domni suae omnem devotionem procurationis suae intendit. Sponsam enim istam ostendit Paulus amicus meus sacerdotibus et caeteris ministris altaris mei, quatenus illam sibi in uxorem eligerent, et carnalem coniugem non appeterent.